Follow

Te Deum: Prelude lyrics

Te te Dominum confitemur
Te aeternum Patrem
omnis terra veneratur veneratur
Te aeternum Patrem
omnis terra veneratur veneratur

Tibi omnes Angeli
Tibi Cherubim et Seraphim
Incessabili voce proclamant

Sanctus, Sanctus, Sanctus
Dominus Deus Sabaoth
Pleni sunt caeli et terra
Maiestatis gloriae tuae

Te gloriosus Apostolorum chorus
Te Martyrum candidatus laudat exercitus
Te per orbem terrarum
Sancta confitetur Ecclesia
Patrem immensae maiestatis

Venerandum tuum Venerandum tuum verum et unicum Filium
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum Paraclitum Spiritum

Tu Rex gloriae, Christe
Tu Patris sempiternus es Filius
Tu ad liberandum suscepturus hominem
Non horruisti Virginis uterum
Tu, devicto mortis aculeo
Aperuisti aperuisti credentibus regna caelorum

Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris
Iudex crederis esse venturus
Te te Deum laudamus
Te te Deum laudamus

Te te Dominum confitemur
Te aeternum Patrem

Correct these lyrics

Comments on Te Deum: Prelude

Submit your thoughts

These comments are owned by whoever posted them. This lyrics site is not responsible for them in any way.

© to the lyrics most likely owned by either the publisher () or
the artist(s) () which produced the music or artwork. Details



All Artists A-Z

Elsewhere



© might belong to the performers or owners of the songs. Lyrics may be used for private study, scholarship or academic research only.
In accordance to the Digital Millenium Copyright Act, publishers may ask to have specific lyrics removed.
This is a non-commercial site. We are not selling anything. Details
Lyricszoo content, design, layout © 2024 Lyricszoo.